Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. neu quis callidior buxum torquere flagello.
  2. Haut tibi inexpertum curvos deprendere, mores,
  3. quaeque docet sapiens bracatis inlita Medis
  4. porticus, insomnis quibus et detonsa iuventus
  5. invigilat siliquis et grandi pasta polenta;
  6. et tibi, quae Samios diduxit [*]() littera ramos,
  7. surgentem dextro monstravit limite callem; [*]()
  8. stertis adhuc? laxumque caput conpage soluta
  9. [*](dicere P: discere aL.)[*](deduxit PaL.)[*](callem P2LA2: collem P1a.)
    p.350
  10. oscitat hesternum dissutis undique malis?
  11. est aliquid quo tendis, et in quod derigis [*]() arcum?
  12. an passim sequeris corvos testaque lutoque,
  13. securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis?