Saturae
Persius
Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- tollere de templis et aperto vivere voto.
- mens bona, fama, fides haec clare et ut audiat hospes;
- illa sibi introrsum et sub lingua murmurat: o si
- ebulliat patruus, praeclarum funus! et o si
- sub rastro crepet argenti mihi seria dextro
- Hercule! pupillumve utinam, quem proximus heres
- inpello, expungam! namque est [*]() scabiosus et acri
- bile tumet. Nerio iam tertia conditur [*]() uxor!
- haec sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis
- mane caput bis terque et noctem flumine purgas? [*](libavit P.)[*](namque est P2: nam est P1: nam et est aL.)[*](ducitur Servius ap. Virg. Geo. iv. 256; vulgo conditur.)
- Heus age, responde (minimum est quod scire laboro):
- de Iove quid sentis? estne ut praeponere cures
- hunc—cuinam? cuinam? vis Staio? an scilicet haeres?
- quis potior iudex puerisve quis aptior orbis?
- hoc igitur, quo tu Iovis aurem impellere temptas,
- dic agedum Staio: pro Iuppiter! o bone, clamet,
- Iuppiter! at sese non clamet Iuppiter ipse?
- ignovisse putas, quia, cum tonat, ocius ilex
- sulpure discutitur sacro quam tuque domusque?
- an quia non fibris ovium Ergennaque iubente
p.336