Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. haec sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis
  2. mane caput bis terque et noctem flumine purgas?
  3. [*](libavit P.)[*](namque est P2: nam est P1: nam et est aL.)[*](ducitur Servius ap. Virg. Geo. iv. 256; vulgo conditur.)
    p.336
  4. Heus age, responde (minimum est quod scire laboro):
  5. de Iove quid sentis? estne ut praeponere cures
  6. hunc—cuinam? cuinam? vis Staio? an scilicet haeres?
  7. quis potior iudex puerisve quis aptior orbis?
  8. hoc igitur, quo tu Iovis aurem impellere temptas,
  9. dic agedum Staio: pro Iuppiter! o bone, clamet,
  10. Iuppiter! at sese non clamet Iuppiter ipse?
  11. ignovisse putas, quia, cum tonat, ocius ilex
  12. sulpure discutitur sacro quam tuque domusque?
  13. an quia non fibris ovium Ergennaque iubente
  14. triste iaces lucis evitandumque bidental,
  15. idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam