Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. felix? non levior cippus nunc inprimit ossa?
  2. laudant convivae: nunc non e manibus illis,
  3. nunc non e tumulo fortunataque favilla
  4. nascentur violae?rides, ait, et nimis uncis
  5. naribus indulges, an erit qui velle recuset
  6. os populi meruisse et cedro digna locutus
  7. linquere nec scombros metuentia carmina nec tus?
  8. Quisquis es, o modo quem ex adverso dicere feci,
  9. non ego cum scribo, si forte quid aptius exit,
  10. quando haec rara avis est, si quid tamen aptius exit,
  11. laudari metuam; neque enim mihi cornea fibra est.
  12. sed recti finemque extremumque esse recuso
  13. euge tuum et belle. nam belle hoc excute totum:
  14. quid non intus habet? non hic est Ilias Atti