Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Sed quid opus teneras mordaci radere vero
  2. auriculas? vide sis ne maiorum tibi forte
  3. limina frigescant: sonat hic de nare canina
  4. littera.per me equidem sint omnia protinus alba;
  5. nil moror: euge! omnes, omnes bene, mirae eritis res!
  6. p.328
  7. hoc iuvat? hic inquis veto quisquam faxit oletum.
  8. pinge duos anguis: pueri, sacer est locus, extra
  9. meite: discedo. secuit Lucilius urbem, te Lupe,
  10. te Muci, et genuinum fregit in illis;
  11. omne vafer vitium ridenti Flaccus amico
  12. tangit et admissus circum praecordia ludit,
  13. callidus excusso populum suspendere naso:
  14. men [*]() muttire nefas? nec clam? nec cum scrobe? nusquam?
  15. hic tamen infodiam. vidi, vidi ipse, lihelle: