Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Bassaris, et lyncem Maenas flexura corymbis
  2. euhion ingeminat, reparabilis adsonat echo!
  3. haec fierent, si testiculi vena ulla paterni
  4. viveret in nobis? summa delumbe saliva
  5. hoc natat in labris, et in udo est Maenas et Attis,
  6. nec pluteum caedit nec demorsos sapit unguis.
  7. Sed quid opus teneras mordaci radere vero
  8. auriculas? vide sis ne maiorum tibi forte
  9. limina frigescant: sonat hic de nare canina
  10. littera.per me equidem sint omnia protinus alba;
  11. nil moror: euge! omnes, omnes bene, mirae eritis res!
  12. p.328
  13. hoc iuvat? hic inquis veto quisquam faxit oletum.
  14. pinge duos anguis: pueri, sacer est locus, extra
  15. meite: discedo. secuit Lucilius urbem, te Lupe,
  16. te Muci, et genuinum fregit in illis;
  17. omne vafer vitium ridenti Flaccus amico
  18. tangit et admissus circum praecordia ludit,
  19. callidus excusso populum suspendere naso:
  20. men [*]() muttire nefas? nec clam? nec cum scrobe? nusquam?
  21. hic tamen infodiam. vidi, vidi ipse, lihelle: