Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- hic raptam Troesmin [*](troesenen etc corr Korn) celeri virtute recepit,
- infecitque fero sanguine Danuvium.
- quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli,
- et quam vicino terrear hoste roga:
- sintne litae tenues serpentis felle sagittae,
- fiat an humanum victima dira caput .
- mentiar, an coeat duratus frigore Pontus,
- et teneat glacies iugera multa freti,
- haec ubi narrant, quae sit mea fama require,
- quoque modo peragam tempora dura roga.
- nec sumus hic odio, nec scilicet esse meremur,
- nec cum fortuna mens quoque versa mea est.
- illa quies animi, quam tu laudare solebas,
- ille vetus solito perstat in ore pudor,
- sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis,
- ut fera plus valeant legibus arma, facit,
- rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos
- femina de nobis virve puerve queri.
- hoc facit ut misero faveant adsintque Tomitae:
- haec quoniam, tellus testificanda mihi est.