Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec tamen officio vatum per carmina facto
  2. principibus res est aptior ulla viris.
  3. carmina vestrarum peragunt praeconia laudum,
  4. neve sit actorum fama caduca cavent.
  5. carmine fit vivax virtus, expersque sepulchri
  6. notitiam serae posteritatis habet.
  7. tabida consumit ferrum lapidemque vetustas,
  8. nullaque res maius tempore robur habet.
  9. scripta ferunt annos, scriptis Agamemnona nosti,
  10. et quisquis contra vel simul arma tulit,
  11. quis Thebas septemque duces sine carmine nosset,
  12. et quicquid post haec, quidquid et ante fuit .
  13. di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt,
  14. tantaque maiestas ore canentis eget.