Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. at nihil hic dignum poteris reperire pudore
  2. praeter fortunam, quae mihi caeca fuit.
  3. seu genus excutias, equites ab origine prima
  4. usque per innumeros inveniemur avos:
  5. sive velis qui sint mores inquirere nostri,
  6. errorem misero detrahe, labe carent.
  7. tu modo si quid agi sperabis posse precando,
  8. quos colis, exora supplice voce deos.
  9. di tibi sunt [*](sint) Caesar iuvenis, tua numina placa,
  10. hac certe nulla est notior ara tibi.
  11. non sinit illa sui vanas antistitis umquam
  12. esse preces: nostris hinc pete rebus opem.
  13. quamlibet exigua si nos ea iuverit aura,
  14. obruta de mediis cumba resurget aquis.