Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. talis apud Troiam Danais pro navibus Aiax
  2. dicitur Hectoreas sustinuisse faces,
  3. ut propius ventum est admotaque dextera dextrae,
  4. resque fero potuit comminus ense geri,
  5. dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic,
  6. quotque neci dederis quosque quibusque modis.
  7. ense tuo factos calcabas victor acervos,
  8. inpositoque Getes sub pede multus erat.
  9. pugnat ad exemplum primi minor ordine pili,
  10. multaque fert miles vulnera, multa facit,
  11. sed tantum virtus alios tua praeterit omnes,
  12. ante citos quantum Pegasus ibit [*](ibat) equos,
  13. vincitur Aegisos, testataque tempus in omne
  14. sunt tua, Vestalis, carmine facta meo.
  1. Littera sera quidem, studiis exculte Suilii,
  2. huc tua pervenit, sed mihi grata tamen,
  3. qua, pia si possit superos lenire rogando
  4. gratia, laturum te mihi dicis opem.
  5. ut iam nil praestes, animi sum factus amici
  6. debitor, et meritum velle iuvare voco.