Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. te quoque idem liquido possum iurare precari,
  2. o mihi non dubia cognite Brute nota.
  3. nam cum praestiteris verum mihi semper amorem,
  4. hic tamen adverso tempore crevit amor.
  5. quique tuas pariter lacrimas nostrasque videret,
  6. passuros poenam crederet esse duos.
  7. lenem te miseris genuit natura, nec ulli
  8. mitius ingenium, quam tibi, Brute, dedit:
  9. ut qui quid valeas ignoret Marte forensi,
  10. posse tuo peragi vix putet ore reos.
  11. scilicet eiusdem est, quamvis pugnare videntur,
  12. supplicibus facilem, sontibus esse trucem,
  13. cum tibi suscepta est legis vindicta severae,
  14. verba velut tinctu [*](tinctum corr. Ehwald) singula virus habent.
  15. hostibus eveniat quam sis violentus in armis
  16. sentire et linguae tela subire tuae.
  17. quae tibi tam tenui cura limantur, ut omnes
  18. istius ingenium corporis esse negent,
  19. at si quem laedi Fortuna cernis iniqua,
  20. mollior est animo femina nulla tuo.