Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ‘vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur,
  2. quam prius a miti Caesare munus habet,
  3. te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre
  4. barbariae tutas exhibuisse vias:
  5. sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem,
  6. effectum cura pectoris esse tui:
  7. addita praeterea vitae quoque multa tuendae
  8. munera, ne proprias attenuaret opes.
  9. pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat
  10. se fore mancipii [*](mancipium tuum) tempus in omne tui.