Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cum tamen a turba rerum requieverit harum,
  2. ad vos mansuetas porriget ille manus,
  3. quidque parens ego vester agam fortasse requiret.
  4. talia vos illi reddere verba volo:
  5. ‘vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur,
  6. quam prius a miti Caesare munus habet,
  7. te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre
  8. barbariae tutas exhibuisse vias:
  9. sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem,
  10. effectum cura pectoris esse tui:
  11. addita praeterea vitae quoque multa tuendae
  12. munera, ne proprias attenuaret opes.
  13. pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat
  14. se fore mancipii [*](mancipium tuum) tempus in omne tui.
  15. nam prius umbrosa carituros arbore montes,
  16. et freta velivolas non habitura rates,
  17. fluminaque in fontes cursu reditura supino,
  18. gratia quam meriti possit abire tui.
  19. haec ubi dixeritis, servet sua dona rogate,
  20. sic fuerit vestrae causa peracta viae.’