Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. siquis, ut in populo, qui sitis et unde requiret,
  2. nomina decepta quaelibet aure ferat.
  3. ut sit enim tutum, sicut reor esse, fateri,
  4. verba minus certe ficta timoris habent.
  5. copia nec vobis nullo prohibente videndi
  6. consulis, ut limen contigeritis, erit.
  7. aut reget ille suos dicendo iura Quirites,
  8. conspicuum signis cum premet altus ebur:
  9. aut populi reditus positam componet ad hastam,
  10. et minui magnae non sinet urbis opes .
  11. aut, ubi erunt patres in Iulia templa vocati,
  12. de tanto dignis consule rebus aget .
  13. aut feret Augusto solitam natoque salutem,
  14. deque parum noto consulet officio.
  15. tempus ab his vacuum Caesar Germanicus omne
  16. auferet . a magnis hunc colit ille deis.
  17. cum tamen a turba rerum requieverit harum,
  18. ad vos mansuetas porriget ille manus,
  19. quidque parens ego vester agam fortasse requiret.
  20. talia vos illi reddere verba volo: