Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quid fuerat Magno maius? tamen ille rogavit
  2. summissa fugiens voce clientis opem.
  3. cuique viro totus terrarum paruit orbis,
  4. ---[*](om. optimi codd.)
  5. ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho,
  6. quo victrix totiens consule Roma fuit,
  7. in caeno Marius iacuit cannaque palustri,
  8. pertulit et tanto multa pudenda viro.
  9. ludit in humanis divina potentia rebus,
  10. et certam praesens vix habet [*](habet feret) hora fidem.
  11. litus ad Euxinum si quis mihi diceret ‘ibis,
  12. et metues, arcu ne feriare Getae,’
  13. i, bibe dixissem ‘purgantes pectora sucos,
  14. quidquid et in tota nascitur Anticyra.’
  15. sum tamen haec passus: nec, si mortalia possem,
  16. et summi poteram tela cavere dei.
  17. tu quoque fac timeas, et quae tibi laeta videntur
  18. dum loqueris, fieri tristia posse puta.