Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. omnia sunt hominum tenui pendentia filo,
  2. et subito casu quae valuere, ruunt,
  3. divitis audita est cui non opulentia Croesi?
  4. nempe tamen vitam captus ab hoste tulit,
  5. ille Syracosia modo formidatus in urbe
  6. vix humili duram reppulit arte famem,
  7. quid fuerat Magno maius? tamen ille rogavit
  8. summissa fugiens voce clientis opem.
  9. cuique viro totus terrarum paruit orbis,
  10. ---[*](om. optimi codd.)
  11. ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho,
  12. quo victrix totiens consule Roma fuit,
  13. in caeno Marius iacuit cannaque palustri,
  14. pertulit et tanto multa pudenda viro.
  15. ludit in humanis divina potentia rebus,
  16. et certam praesens vix habet [*](habet feret) hora fidem.
  17. litus ad Euxinum si quis mihi diceret ‘ibis,
  18. et metues, arcu ne feriare Getae,’
  19. i, bibe dixissem ‘purgantes pectora sucos,
  20. quidquid et in tota nascitur Anticyra.’