Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. orba tamen numeris cessavit epistula numquam
  2. ire per alternas officiosa vices,
  3. carmina sola tibi memorem testantia curam
  4. non data sunt. quid enim, quae facis ipse, darem?
  5. quis mel Aristaeo, quis Baccho vina Falerna,
  6. Triptolemo fruges, poma det Alcinoo?
  7. fertile pectus habes, interque Helicona colentes
  8. uberius nulli provenit ista seges.
  9. mittere ad hunc carmen, frondes erat addere silvis
  10. haec mihi cunctandi causa. Severe, fuit.
  11. nec tamen ingenium nobis respondet, ut ante,
  12. sed siccum sterni vomere litus aro.
  13. scilicet ut limus venas excaecat [*](venas excaecat cum venas cecat) in undis,
  14. laesaque suppresso fonte resistit aqua,
  15. pectora sic mea sunt limo vitiata malorum,
  16. et carmen vena pauperiore fluit.
  17. si quis in hac ipsum terra posuisset Homerum,
  18. esset, crede mihi, factus et ille Getes.
  19. da veniam fasso, studiis quoque frena remisi,
  20. ducitur et digitis littera rara meis.