Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quid, nisi Pierides, solacia frigida, restant,
  2. non bene de nobis quae meruere deae?
  3. at tu, cui bibitur felicius Aonius fons,
  4. utiliter studium quod tibi cedit ama,
  5. sacraque Musarum merito cole, quodque legamus,
  6. huc aliquod curae mitte recentis opus.
  1. Conquerar, an taceam? ponam sine nomine crimen,
  2. an notum qui sis omnibus esse velim?
  3. nomine non utar, ne commendere querella,
  4. quaeraturque tibi carmine fama meo.
  5. dum mea puppis erat valida fundata carina,
  6. qui mecum velles currere, primus eras.
  7. nunc, quia contraxit vultum Fortuna, recedis,
  8. auxilio postquam scis opus esse tuo.
  9. dissimulas etiam, nec me vis nosse videri,
  10. quisque sit, audito nomine, Naso, rogas,
  11. ille ego sum, quamquam non vis audire, vetusta
  12. paene puer puero iunctus amicitia:
  13. ille ego, qui primus tua seria nosse solebam
  14. et tibi iucundis primus adesse iocis: