Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi
  2. non potes in Ponto dicere habere nihil,
  3. atque utinam possis, et detur amicius arvum,
  4. remque tuam ponas in meliore loco!
  5. quod quoniam in dis est, tempta lenire precando
  6. numina, perpetua quae pietate colis.
  7. erroris nam tu vix est discernere nostri
  8. sis argumentum maius an auxilium.
  9. nec dubitans oro: sed flumine saepe secundo
  10. augetur remis cursus euntis aquae,
  11. et pudet et metuo semperque eademque precari,
  12. ne subeant animo taedia iusta tuo.
  13. verum quid faciam? res inmoderata cupido est.
  14. da veniam vitio, mitis amice, meo.
  15. scribere saepe aliud cupiens delabor eodem!
  16. ipsa locum per se littera nostra rogat.
  17. seu tamen effectus habitura est gratia, seu me
  18. dura iubet gelido Parca sub axe mori,
  19. semper inoblita repetam tua munera mente,
  20. et mea me tellus audiet esse tuum.