Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro,
- siquid et inferius quam Styga mundus habet,
- gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo,
- proxima Marticolis quam loca Naso Getis.
- talia suscensent [*](succensent) propter mihi verba Tomitae,
- iraque carminibus publica mota meis.
- ergo ego cessabo numquam per carmina laedi,
- plectar et incauto semper ab ingenio?
- ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor,
- telaque adhuc demens, quae nocuere, sequor?