Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. esse duos iuvenes, firma adiumenta parentis,
  2. qui dederint animi pignora certa sui.
  3. haec ubi non patria perlegi scripta Camena,
  4. venit et ad digitos ultima charta meos,
  5. et caput et plenas omnes movere pharetras,
  6. et longum Getico murmur in ore fuit.
  7. atque aliquis scribas haec cum de Caesare, dixit
  8. Caesaris imperio restituendus eras.
  9. ille quidem dixit: sed me iam, Care, nivali
  10. sexta relegatum bruma sub axe videt.