Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. his ego si vitiis ausim corrumpere nomen,
  2. ridear et merito pectus habere neger.
  3. haec mihi causa fuit dilati muneris huius,
  4. quod meus adiecto faenore reddet [*](reddit) amor,
  5. teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam,
  6. paene mihi puero cognite paene puer,
  7. perque tot annorum seriem, quot habemus uterque,
  8. non mihi, quam fratri frater, amate minus.
  9. tu bonus hortator, tu duxque comesque fuisti,
  10. eum regerem tenera frena novella manu.
  11. saepe ego correxi sub te censore libellos,
  12. saepe tibi admonitu facta litura meo est,
  13. dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis
  14. cum te Pieriae perdocuere deae.
  15. hic tenor, haec viridi concordia coepta iuventa
  16. venit ad albentis inlabefacta comas.
  17. quae nisi te moveant, duro tibi pectora ferro
  18. esse vel invicto clausa adamante putem,
  19. sed prius huic desint et bellum et frigora terrae,
  20. invisus nobis quae duo Pontus habet,