Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. si roget haec aliquis cur sint narrata Pedoni,
  2. quidve loqui certis iuverit ista modis,
  3. detinui dicam curas tempusque fefelli.
  4. hunc fructum praesens attulit hora mihi.
  5. afuimus solito, dum scribimus ista, dolore,
  6. in mediis nec nos sensimus esse Getis.
  7. at tu, non dubito, cum Thesea carmine laudes,
  8. materiae titulos quin tueare tuae,
  9. quemque refers, imitere virum, vetat ille profecto
  10. tranquilli comitem temporis esse fidem.
  11. qui quamquam est factis ingens et conditur a te
  12. vir tanto quanto debuit ore cani,
  13. est tamen ex illo nobis imitabile quiddam,
  14. inque fide Theseus quilibet esse potest.
  15. non tibi sunt hostes ferro clavaque domandi,
  16. per quos vix ulli pervius Isthmos erat:
  17. sed praestandus amor, res non operosa volenti.
  18. quis labor est puram non temerasse fidem?
  19. haec tibi, qui perstas [*](praestas) indeclinatus amico,
  20. non est quod lingua dicta querente putes.