Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- idque sinas oro, nec fastidita repellas
- verba, nec officio crimen inesse putes,
- et levis haec meritis referatur gratia tantis:
- si minus, invito te quoque gratus ero.
- numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus,
- nec mihi munificas arca negavit opes.
- nunc quoque nil subitis clementia territa fatis
- auxilium vitae fertque [*](feretque vel refertque vel referta) feretque meae.
- unde rogas forsan fiducia tanta futuri
- sit mihi? quod fecit, quisque tuetur opus.
- ut Venus artificis labor est et gloria Coi,
- aequoreo madidas quae premit imbre comas:
- arcis ut Actaeae vel eburna vel aerea [*](aenea: aerea σ ) custos
- bellica Phidiaca stat dea facta manu:
- vindicat ut Calamis laudem, quos fecit, equorum:
- ut similis verae vacca Myronis opus:
- sic ego pars rerum non ultima, Sexte, tuarum
- tutelaeque feror munus opusque tuae.