Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non fuit hoc tanti, confesso ignoscite, docti:
  2. vilior est operis fama salute mea.
  3. denique materiam, quam [*](quam cum Bentley) quis sibi fluxerit ipse,
  4. arbitrio variat multa poeta suo.
  5. Musa mea est index nimium quoque vera malorum.
  6. atque incorrupti pondera testis habet.
  7. nec liber ut fieret, sed uti sua cuique daretur
  8. littera, propositum curaque nostra fuit.
  9. postmodo collectas utcumque sine ordine iunxi:
  10. hoc opus electum ne mihi forte putes.
  11. da veniam scriptis, quorum non gloria nobis
  12. causa, sed utilitas officiumque fuit.
  1. Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo,
  2. debitor est vitae qui tibi, Sexte, suae.
  3. qui seu non prohibes a me tua nomina poni,
  4. accedet meritis haec quoque summa tuis: