Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Verba mihi desunt eadem tam saepe roganti,
  2. iamque pudet vanas fine carere preces.
  3. taedia consimili fieri de carmine vobis,
  4. quidque petam cunctos edidicisse reor.
  5. nostraque quid portet iam nostis epistula, quamvis
  6. cera [*](charta) sit a vinclis non labefacta suis. [*](suis meis)
  7. ergo mutetur scripti sententia nostri,
  8. ne totiens contra, quam rapit amnis, eam.
  9. quod bene de vobis speravi, ignoscite, amici:
  10. talia peccandi iam mihi finis erit.
  11. nec gravis uxori dicar: quae scilicet in me
  12. quam proba tam timida est experiensque parum.
  13. hoc quoque, Naso, feres: etenim peiora tulisti.
  14. iam tibi sentiri sarcina nulla potest.
  15. ductus ab armento taurus detrectat [*](detrectet) aratrum,
  16. subtrahit [*](subtrahat) et duro colla novella iugo:
  17. nos, quibus adsuevit fatum crudeliter uti,
  18. ad mala iam pridem non sumus ulla rudes,
  19. venimus in Geticos fines: moriamur [*](moriemur) in illis,
  20. Parcaque ad extremum qua mea coepit eat.