Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ne tamen iste metus somnos tibi rumpere possit,
  2. non ultra, quam vis, officiosus ero,
  3. teque tegam, qui sis, nisi cum permiseris ipse:
  4. cogetur nemo munus habere meum.
  5. tu modo, quem poteras vel aperte tutus amare,
  6. si res est anceps ista, latenter ama.
  1. Verba mihi desunt eadem tam saepe roganti,
  2. iamque pudet vanas fine carere preces.
  3. taedia consimili fieri de carmine vobis,
  4. quidque petam cunctos edidicisse reor.
  5. nostraque quid portet iam nostis epistula, quamvis
  6. cera [*](charta) sit a vinclis non labefacta suis. [*](suis meis)
  7. ergo mutetur scripti sententia nostri,
  8. ne totiens contra, quam rapit amnis, eam.
  9. quod bene de vobis speravi, ignoscite, amici:
  10. talia peccandi iam mihi finis erit.
  11. nec gravis uxori dicar: quae scilicet in me
  12. quam proba tam timida est experiensque parum.