Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- utque fui solitus, sedissem forsitan unus
- de centum iudex in tua verba viris,
- maior et implesset praecordia nostra voluptas,
- cum traherer dictis adnueremque tuis.
- quem quoniam fatum patria vobisque [*](nobis patriaque vel patria nobisque) relictis
- inter inhumanos maluit esse Getas,
- quod licet, ut videar tecum magis esse, legenda [*](legendo vel loquendo corr. Burmann)
- saepe, precor, studii pignora mitte tui,
- exemploque meo, nisi dedignaris id ipsum,
- utere, quod nobis rectius ipse dares,
- namque ego, qui perii iam pridem, Maxime, vobis,
- ingenio nitor non periisse meo.
- redde vicem, nec rara tui monimenta laboris
- accipiant nostrae, grata futura,
- manus, dic tamen, o iuvenis studiorum plene meorum,
- ecquid ab his ipsis admoneare mei.
- ecquid, ubi aut recitas factum modo carmen amicis,
- aut, quod saepe soles, exigis ut recitent,