Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. haec facit ut veniat pauper quoque gratus ad aras,
  2. et placeat caeso non minus agna bove.
  3. res quoque tanta fuit, quantae subsistere summo
  4. Aeneadum [*](enidos vel aenidos vel aeneidos corr. Ehwald) vati grande fuisset onus.
  5. ferre etiam molles elegi tam vasta triumphi
  6. pondera disparibus non potuere rotis,
  7. quo pede nunc utar, dubia est sententia nobis :
  8. alter enim de te, Rhene, triumphus adest,
  9. inrita motorum [*](votorum corr. Heinsius) non sunt praesagia vatum .
  10. danda Iovi laurus, dum prior illa viret.
  11. nec mea verba legis, qui sum summotus ad Histrum.
  12. non bene pacatis flumina pota Getis:
  13. ista dei vox est, deus est in pectore nostro,
  14. haec duce praedico vaticinorque deo.
  15. quid cessas currum pompamque parare triumphis,
  16. Livia? dant nullas iam tibi bella moras.
  17. perfida damnatas Germania proicit hastas.
  18. iam pondus dices omen habere meum.
  19. crede, brevique fides aderit, geminabit honorem
  20. filius, et iunctis, ut prius, ibit equis.