Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. fama refert illic signum caeleste fuisse;
  2. quoque minus dubites, stat basis orba dea;
  3. araque, quae fuerat natura candida saxi,
  4. decolor adfuso tincta cruore rubet.
  5. femina sacra facit taedae non nota iugali,
  6. quae superat Scythicas nobilitate nurus,
  7. sacrifici genus est, sic instituere parentes,
  8. advena virgineo caesus ut ense cadat.
  9. regna Thoans habuit Maeotide clarus in ora,
  10. nec fuit Euxinis notior alter aquis.
  11. sceptra tenente illo liquidas fecisse per auras
  12. nescioquam dicunt Iphigenian iter.
  13. quam levibus ventis sub nube per aethera [*](aequora vel aera: aethera σ ) vectam
  14. creditur his Phoebe deposuisse locis.
  15. praefuerat templo multos ea rite per annos,
  16. invita peragens tristia sacra manu:
  17. cum duo velifera iuvenes venere carina
  18. presseruntque suo litora nostra pede.
  19. par fuit his aetas et amor, quorum alter Orestes,
  20. alter erat Pylades [*](alter et est pilades vel et pylades alter) :