Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- utque magis cauti possunt timidique videri,
- sic appellari non meruere mali.
- aut [*](aut ut vel at vel et) meus excusat caros ita candor amicos,
- utque habeant de me crimina nulla,
- favet, sint hi contenti venia, iactentque [*](sientque vel signentque vel fugiantque corr. Korn) licebit
- purgari factum me quoque teste suum.
- pars estis pauci melior, qui rebus in artis
- ferre mihi nullam turpe putastis opem.
- tunc igitur meriti morietur gratia vestri,
- cum cinis absumpto corpore factus ero.
- fallor, et illa meae superabit tempora vitae,
- si tamen a memori posteritate legar.
- corpora debentur maestis exsanguia bustis:
- effugiunt structos nomen honorque rogos.
- occidit et Theseus et qui comitavit Oresten:
- sed tamen in laudes vivit uterque suas.
- vos etiam seri laudabunt saepe nepotes,
- claraque erit scriptis gloria vestra meis.
- hic quoque Sauromatae iam vos novere Getaeque,
- et tales animos barbara turba probat,