Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. redditur illa quidem grandi cum faenore nobis,
  2. nec te, si cupiat, laedere rumor habet,
  3. sed tamen hoc factis adiunge prioribus unum,
  4. pro nostris ut sis ambitiosa malis.
  5. ut minus infesta iaceam regione labora,
  6. clauda nec officii pars erit ulla tui.
  7. magna peto, sed non tamen invidiosa roganti:
  8. utque ea non teneas, tuta repulsa tua est.
  9. nec mihi suscense, [*](succense) totiens, si carmine nostro,
  10. quod facis, ut facias, teque imitere, rogo.
  11. fortibus adsuevit tubicen prodesse, suoque
  12. dux bene pugnantis incitat ore viros.
  13. nota tua est probitas testataque tempus in omne;
  14. sit virtus etiam non probitate minor.
  15. non tibi Amazonia est pro me sumenda securis,
  16. aut excisa levi pelta gerenda manu.
  17. numen adorandum est, non ut mihi fiat amicum,
  18. sed sit ut iratum, quam fuit ante, minus.
  19. gratia si nulla est, lacrimae tibi gratia fient.
  20. hac potes aut nulla parte movere deos.