Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sed prius imposito sanctis altaribus igni
  2. tura fer ad magnos vinaque pura deos.
  3. e quibus ante omnis Augustum numen adora
  4. progeniemque piam participemque tori.
  5. sint utinam mites solito tibi more tuasque
  6. non duris lacrimas vultibus aspiciant.
  1. Quam legis a nobis missam tibi. Cotta, salutem,
  2. missa sit ut vere pervenitque, precor.
  3. namque meis sospes multum cruciatibus aufers,
  4. atque [*](utque) sit in [*](sit in ut sit vel sit ut) nobis pars bona salva facis.
  5. cumque labent aliqui iactataque vela relinquant,
  6. tu lacerae remanes ancora sola rati.
  7. grata tua est igitur pietas, ignoscimus illis,
  8. qui cum Fortuna terga dedere fugae,
  9. cum feriant unum, non unum fulmina terrent,
  10. iunctaque percusso turba pavere solet:
  11. cumque dedit paries venturae signa ruinae,
  12. sollicito vacuus fit locus ille metu.
  13. quis non e timidis aegri contagia vitat,
  14. vicinum metuens ne trahat inde malum?