Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sic tibi mature fraterni funeris ultor
  2. purpureus niveis filius instet equis.
  3. adnuite o! timidis, mitissima numina, votis.
  4. praesentis aliquid prosit habere deos.
  5. Caesaris adventu tuta [*](tota; tuto Owen) gladiator harena
  6. exit, et auxilium non leve vultus habet.
  7. nos quoque vestra iuvat [*](iuvet) quod, qua licet, ora videmus,
  8. intrata est superis quod domus una tribus,
  9. felices illi, qui non simulacra, sed ipsos,
  10. quique deum coram corpora vera vident,
  11. quod quoniam nobis invidit inutile fatum,
  12. quos dedit ars, vultus effigiemque colo.
  13. sic homines novere deos, quos arduus aether
  14. occulit, et colitur pro Iove forma Iovis,
  15. denique, quae mecum est et erit sine fine, cavete,
  16. ne sit in inviso vestra figura loco.
  17. nam caput e nostra citius cervice recedet,
  18. et patiar fossis lumen abire genis,
  19. quam caream raptis, o publica numina, vobis:
  20. vos eritis nostrae portus et ara fugae.