Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec vos parva datis pauci solacia nobis,
  2. quorum spectata est per mala nostra fides,
  3. coepta tene, quaeso, neque in aequore desere navem,
  4. meque simul serva iudiciumque tuum.
  1. Redditus est nobis Caesar cum Caesare nuper,
  2. quos mihi misisti, Maxime Cotta, deos;
  3. utque tuum munus numerum, quem debet, haberet,
  4. est ibi Caesaribus Livia iuncta suis.
  5. argentum felix omnique beatius auro,
  6. quod, fuerit pretium cum rude, numen habet.
  7. non mihi divitias dando maiora dedisses,
  8. caelitibus missis nostra sub ora tribus,
  9. est aliquid spectare deos et adesse putare,
  10. et quasi cum vero numine posse loqui.
  11. quantum ad te, [*](quanta meridi (A) vel quanta (quantum vel quando) a te (ad me) redii, etc. corr. Ehwald) redii, nec me tenet ultima tellus,
  12. utque prius, media sospes in urbe moror.
  13. Caesareos video vultus, velut ante videbam :
  14. vix huius voti spes fuit ulla mihi;
  15. utque salutabam numen caeleste, saluto.
  16. quod reduci tribuas, nil, puto, maius habes,