Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. adiuvat in duris aliquos [*](aliquo) praesentia rebus:
  2. obruit hoc absens vasta procella caput.
  3. quis [*](quis Heinsius quae vel quem (que) obruent (-et)) non horruerit tacitam [*](faciti) quoque Caesaris iram?
  4. addita sunt poenis aspera verba meis.
  5. fit fuga temporibus levior . proiectus in aequor
  6. Arcturum subii Pleiadumque minas,
  7. saepe solent hiemen placidam sentire carinae:
  8. non Ithacae puppi saevior unda fuit.
  9. recta fides comitum poterat mala nostra levare:
  10. ditata est spoliis perfida turba meis.
  11. mitius exilium faciunt loca: tristior ista
  12. terra sub ambobus non iacet ulla polis.
  13. est aliquid patriis vicinum finibus esse:
  14. ultima me tellus, ultimus orbis habet.
  15. praestat et exulibus pacem tua laurea. Caesar:
  16. Pontica finitimo terra sub hoste iacet.
  17. tempus in agrorum cultu consumere dulce est:
  18. non patitur verti barbarus hostis humum.
  19. temperie caeli corpusque animusque iuvatur:
  20. frigore perpetuo Sarmatis ora riget.