Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. turpe referre pedem, nec passu stare tenaci,
  2. turpe laborantem deseruisse ratem,
  3. turpe sequi casum et fortunae cedere [*](accedere, at cf. Tib. iv.13.17) amicum,
  4. et, nisi sit felix, esse negare suum.
  5. non ita vixerunt Strophio atque Agamemnone nati,
  6. non haec Aegidae Pirithoique fides:
  7. quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas,
  8. in quorum plausus tota theatra sonant,
  9. tu quoque per durum servato tempus amico
  10. dignus es in tantis nomen habere viris,
  11. dignus es, et, quoniam laudem pietate mereris,
  12. non erit officii gratia surda tui.
  13. crede mihi, nostrum si non mortale futurum est
  14. carmen, in ore frequens posteritatis eris.
  15. fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis,
  16. duret et in longas impetus iste moras,
  17. quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura,
  18. nec nocet admisso subdere calcar equo.