Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quoque magis moveare malis, doctissime, nostris,
  2. credibile est fieri condicione loci,
  3. vix hac invenies totum, mihi crede, per orbem,
  4. quae minus Augusta pace fruatur humus,
  5. tu tamen hic structos inter fera proelia versus
  6. et legis et lectos ore favente probas,
  7. ingenioque meo, vena quod paupere manat,
  8. plaudis, et e rivo flumina magna facis,
  9. grata quidem sunt haec animo suffragia nostro,
  10. vix sibi cum miseros posse placere putes,
  11. [*](putas vel putat)
  12. dum tamen in rebus temptamus carmina parvis,
  13. materiae gracili sufficit ingenium,
  14. nuper, ut huc magni pervenit fama triumphi,
  15. ausus sum tantae sumere molis opus.