Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- denique tantus amor nobis, carissime, semper,
- quantus in Aeacide Nestorideque fuit.
- non ego, si biberes securae pocula Lethes,
- excidere haec credam pectore posse tuo.
- longa dies citius brumali sidere, noxque
- tardior hiberna solstitialis erit,
- nec Babylon aestum, nec frigora Pontus habebit,
- calthaque Paestanas vincet odore rosas,
- quam tibi nostrarum veniant oblivia rerum.
- non ita pars fati candida nulla mei est.
- ne tamen haec dici possit fiducia mendax
- stultaque credulitas nostra fuisse, cave,
- constantique fide veterem tutare sodalem,
- qua licet et quantum non onerosus ero.
- Condita disparibus numeris ego Naso Salano
- praeposita misi verba salute meo.
- quae rata sit, cupio, rebusque ut comprobet omen,
- te precor a salvo possit, amice, legi.
- candor, in hoc aevo res intermortua paene,
- exigit ut faciam talia vota tuus.