Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quod tu laudaras, populo placuisse putabam.
  2. hoc pretium curae dulce regentis [*](recentis vel monentis) erat.
  3. utque meus lima rasus liber esset amici,
  4. non semel admonitu facta litura tuo est.
  5. nos fora viderunt pariter, nos porticus omnis,
  6. nos via, nos iunctis curva theatra locis,
  7. denique tantus amor nobis, carissime, semper,
  8. quantus in Aeacide Nestorideque fuit.
  9. non ego, si biberes securae pocula Lethes,
  10. excidere haec credam pectore posse tuo.
  11. longa dies citius brumali sidere, noxque
  12. tardior hiberna solstitialis erit,
  13. nec Babylon aestum, nec frigora Pontus habebit,
  14. calthaque Paestanas vincet odore rosas,
  15. quam tibi nostrarum veniant oblivia rerum.
  16. non ita pars fati candida nulla mei est.
  17. ne tamen haec dici possit fiducia mendax
  18. stultaque credulitas nostra fuisse, cave,
  19. constantique fide veterem tutare sodalem,
  20. qua licet et quantum non onerosus ero.