Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. te tamen ante omnis ita sum conplexus, ut unus
  2. quolibet in casu gratia nostra fores,
  3. ultima me tecum vidit maestisque cadentes
  4. excepit lacrimas Aethalis Ilva [*](aeithali silva etc. corr. Rutfgers) genis:
  5. cum tibi quaerenti, num verus nuntius esset,
  6. attulerat culpae quem mala fama meae,
  7. inter confessum dubie [*](dubie medius: om A.) dubieque negantem
  8. haerebam, pavidas dante timore notas,
  9. exemploque nivis, quam mollit aquaticus Auster,
  10. gutta per attonitas ibat oborta genas.
  11. haec igitur referens et quod mea crimina primi
  12. erroris venia posse latere vides,
  13. respicis antiquum lassis in rebus amicum,
  14. fomentisque iuvas vulnera nostra tuis.
  15. pro quibus optandi si nobis copia fiat,
  16. tam bene promerito commoda mille precer. [*](precor corr.Heinsius )
  17. sed si sola mihi dentur tua vota, precabor
  18. ut tibi sit salvo Caesare salva parens.
  19. haec ego, cum faceres altaria pinguia ture,
  20. te solitum memini prima rogare deos.