Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. si bene te novi, si, qui [*](qui, cf. quid A quis: quod σ ) prius esse solebas,
  2. nunc quoque es, atque animi non cecidere tui,
  3. quo Fortuna magis saevit, magis ipse resistis,
  4. utque decet, ne te vicerit illa, caves;
  5. et bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis.
  6. sic eadem prodest causa nocetque mihi.
  7. scilicet indignum, iuvenis carissime, ducis
  8. te fieri comitem stantis in orbe deae.
  9. firmus es, et quoniam non sunt ea, qualia velles,
  10. vela regis quassae qualiacumque ratis,
  11. quaeque ita concussa est, ut iam casura putetur,
  12. restat adhuc umeris fulta ruina tuis.
  13. ira quidem primo fuerat tua iusta, nec ipso
  14. lenior, offensus qui mihi iure fuit.
  15. quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti,
  16. illum iurabas protinus esse tuum.
  17. ut tamen audita est nostrae tibi cladis origo,
  18. diceris erratis ingemuisse meis.
  19. tum tua me primum solari littera coepit
  20. et laesum flecti spem dare posse deum.