Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sunt tamen inter se communia sacra poetis,
  2. diversum quamvis quisque sequamur [*](queramur vel sequatur) iter :
  3. quorum te memorem, quamquam procul absumus, esse
  4. suspicor, et casus velle levare meos.
  5. te duce magnificas Asiae perspeximus urbes:
  6. Trinacris est oculis te duce visa [*](nota) meis.
  7. vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma,
  8. subpositus monti quam vomit ore Gigans,
  9. Hennaeosque lacus et olentis [*](olentia corr. Zinzerling) stagna Palici,
  10. quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis.
  11. nec procul hinc nymphe, quae, dum fugit Elidis amnem,
  12. tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua.