Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quaque ierit felix adiectum plausibus omen,
  2. saxaque roratis erubuisse rosis;
  3. protinus argento versos imitantia muros
  4. barbara cum pictis [*](victis ) oppida lata viris,
  5. fluminaque et montes et in altis proelia [*](proelia Merkel proflua vel pascua) silvis,
  6. armaque cum telis in strue mixta sua,
  7. deque tropaeorum, quod sol incendent, [*](incenderet vel incenderat: incendent σ ) auro
  8. aurea Romani tecta fuisse fori,
  9. totque tulisse duces captivis [*](captivos: captivis σ ) addita collis
  10. vincula, paene hostis quot satis esse fuit.
  11. maxima pars horum vitam veniamque tulerunt,
  12. in quibus et belli summa caputque Bato. [*](Bato fuit vel tenet )
  13. cur ego posse negem minui mihi numinis iram,
  14. cum videam mitis hostibus esse deos?
  15. pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor,
  16. oppida sub titulo nominis isse [*](esse) tui.
  17. atque ea te contra nec muri mole nec armis
  18. nec satis ingenio tuta fuisse loci.
  19. di tibi dent annos, a te nam cetera sumes,
  20. sint modo virtuti tempora longa tuae.