Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sunt ubi, [*](ibi) si vivunt, nostra quoque consita quaedam,
  2. sed non et nostra poma legenda manu.
  3. pro quibus amissis utinam contingere possit
  4. hic saltem profugo glaeba colenda mihi!
  5. ipse ego pendentis, liceat modo, rupe capellas,
  6. ipse velim baculo pascere nixus oves;
  7. ipse ego, ne solitis insistant pectora curis,
  8. ducam ruricolas sub iuga curva boves,
  9. et discam Getici quae norunt verba iuvenci,
  10. adsuetas illis adiciamque minas,
  11. ipse manu capulum pressi moderatus aratri
  12. experiar mota spargere semen humo.
  13. nec dubitem longis purgare ligonibus herbas,
  14. et dare iam sitiens quas bibat hortus aquas,