Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nunc fora, nunc aedes, nunc marmore tecta theatra,
  2. nunc subit aequata porticus omnis humo.
  3. gramina nunc Campi pulchros spectantis in hortos,
  4. stagnaque et euripi Virgineusque liquor.
  5. at, puto, sic urbis misero est erepta voluptas,
  6. quolibet ut saltem rure frui liceat!
  7. non meus amissos animus desiderat agros,
  8. ruraque Paeligno conspicienda solo,
  9. nec quos piniferis positos in collibus hortos
  10. spectat Flaminiae Clodia iuncta viae.
  11. quos ego nescio cui colui, quibus ipse solebam
  12. ad sata fontanas, nec pudet, addere aquas:
  13. sunt ubi, [*](ibi) si vivunt, nostra quoque consita quaedam,
  14. sed non et nostra poma legenda manu.
  15. pro quibus amissis utinam contingere possit
  16. hic saltem profugo glaeba colenda mihi!
  17. ipse ego pendentis, liceat modo, rupe capellas,
  18. ipse velim baculo pascere nixus oves;
  19. ipse ego, ne solitis insistant pectora curis,
  20. ducam ruricolas sub iuga curva boves,