Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. adde quod est frater, tanto tibi iunctus amore,
  2. quantus in Atridis Tyndaridisque fuit:
  3. is me nec comitem nec dedignatus amicum est :
  4. si tamen haec illi non nocitura putas.
  5. si minus, hac quoque me mendacem parte fatebor:
  6. clausa mihi potius tota sit ista domus,
  7. sed neque claudenda est, et nulla potentia vires
  8. praestanda ne quid peccet amicus, habet.
  9. et tamen ut cuperem culpam quoque posse negari,
  10. sic facinus nemo nescit abesse mihi.
  11. quod nisi delicti pars excusabilis esset,
  12. parva relegari poena futura fuit.
  13. ipse sed hoc vidit, qui pervidet omnia. Caesar,
  14. stultitiam dici crimina posse mea:
  15. quaque ego permisi, quaque est res passa, pepercit,
  16. usus et est modice fulminis igne sui.
  17. nec vitam nec opes nec ademit posse reverti,
  18. si sua per vestras victa sit ira preces,
  19. at graviter cecidi, quid enim mirabile, si quis
  20. a Iove percussus non leve vulnus habet?