Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tecum tunc aberant aegrae solacia mentis,
  2. magnaque pars animi consiliique mei.
  3. at nunc, quod superest, fer opem, precor, eminus unam,
  4. adloquioque iuva pectora nostra tuo,
  5. quae, non mendaci si quicquam credis amico,
  6. stulta magis dici quam scelerata decet.
  7. nec breve nec tutum peccati quae sit origo
  8. scribere; tractari vulnera nostra timent.
  9. qualicumque modo mihi sunt [*](sint corr. Ehwald) ea facta, rogare
  10. desine: non agites, siqua coire velis.
  11. quicquid id est, ut non facinus, sic culpa vocanda est.
  12. omnis an in magnos culpa deos scelus est?
  13. spes igitur menti poenae, Graecine, levandae
  14. non est ex toto nulla relicta meae.
  15. haec dea, cum fugerent sceleratas numina terras,
  16. in dis invisa sola remansit humo.
  17. haec facit ut vivat fossor quoque compede vinctus,
  18. liberaque a ferro crura futura putet,
  19. haec facit ut, videat cum terras undique nullas,
  20. naufragus in mediis brachia iactet aquis.