Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est,
  2. anxietas animi continuusque labor.
  3. nam mea per longos siquis mala digerat annos,
  4. crede mihi, Pylio Nestore maior ero.
  5. cernis ut in duris—et quid bove firmius?—arvis
  6. fortia taurorum corpora frangat opus.
  7. quae numquam vacuo solita est cessare novali,
  8. fructibus assiduis lassa senescit humus.
  9. occidet, ad Circi siquis certamina semper
  10. non intermissis cursibus ibit equus,
  11. firma sit illa licet, solvetur in aequore navis,
  12. quae numquam liquidis sicca carebit aquis.
  13. me quoque debilitat series inmensa malorum, [*](laborum)
  14. ante meum tempus cogit et esse senem,
  15. otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis:
  16. immodicus contra carpit utrumque labor,
  17. aspice, in has partis quod venerit Aesone natus,
  18. quam laudem a sera posteritate ferat.
  19. at labor illius nostro leviorque minorque est,
  20. si modo non verum nomina magna premunt,