Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. occidet, ad Circi siquis certamina semper
  2. non intermissis cursibus ibit equus,
  3. firma sit illa licet, solvetur in aequore navis,
  4. quae numquam liquidis sicca carebit aquis.
  5. me quoque debilitat series inmensa malorum, [*](laborum)
  6. ante meum tempus cogit et esse senem,
  7. otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis:
  8. immodicus contra carpit utrumque labor,
  9. aspice, in has partis quod venerit Aesone natus,
  10. quam laudem a sera posteritate ferat.
  11. at labor illius nostro leviorque minorque est,
  12. si modo non verum nomina magna premunt,
  13. ille est in Pontum Pelia mittente profectus,
  14. qui vix Thessaliae fine timendus erat.